Psalms 106

1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 3ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 4erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 6et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 7et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 8confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 9quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 10habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 11quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 12et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 13et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 15confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 17stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 18omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 19et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 20misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 21confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 22et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 23qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 25dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 26ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 27obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 28clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 29statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 30laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 31confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 32et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 33ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 34terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 35ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 36et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 37et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 38et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 39inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 40et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 41et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum 43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
Copyright information for Vulgate_HebPs